De Admirandis, Pag. 332
 
Vanini, De Admirandis

/p. 332/ DIALOGUS XLIX.

De hominis affectibus.

Alex. –

Nunc mihi superest ut de hominis

affectibus te interrogem et

primo a te quaero: cur prae gaudio aliquando lachrimas

fundimus? I. C. – Quia spiritus vasto impetu

prodeunt atque ita humores colliquefaciunt.

Alex. – Cur prae laetitia nonnulli obierunt?

I. C. – An quia spiritus ad cerebri membranam

cum ferantur, magno nisu inde liquorem exprimunt.

Alex. – At cur eo feruntur spiritus?

I. C. Ut laetam speciem ibi impressam contemplentur?

an periere, quia profusum insolensque

gaudium spiritum caloremque tam vehementer

e corde in summa corporis effundit

dissipatque ut id, caloris beneficio prorsus destitutum,

vel sincope, vel morte repentina corruat?

Alex. – Cur in laetitia prosiliunt spiritus?

I. C. – Causa est quia similia unionem maxime

appetunt, quod enim non est unum, non est

quidem. Ita id quod est a suo simili separatum

et illud defraudare et ipsum ab illo essentiae

quasi complemento defraudari videtur. Quare

unum esse appetunt, hoc enim est eorum esse

verum. Iccirco spiritus exeunt et ideo amans

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum